zum Inhalt springen

Inventar des Physikalischen Kabinetts im Jesuitenkolleg von 1774

Archivsignatur: Historisches Archiv des Erzbistums Köln, Monasteria, Generalia: Jesuiten, fol. 169v–171v.

Transkribiert auf Basis von: Gunter Quarg, Die Sammlungen des Kölner Jesuitenkollegiums nach der Aufhebung des Ordens 1773, in: Jahrbuch des Kölnischen Geschichtsvereins 62 (1991), S. 153–173, hier S. 169–173.

Transkriptionsrichtlinien

Lesefreundliche Transkription (PDF)

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Praes. in Commissionem 18. Apr. 1774

Specificatio cubiculi Mathematici et Instru-

mentorum eo pertinentium facta a Joanne

Lintzenich Mathes. Prof.

 

Tribus cubiculis usus huiusque est mathematicus

Primum in Ingressu est cubiculum novum, a D.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Praes. in Commissionem 18. Apr. 1774

Specificatio cubiculi Mathematici et Instru-

mentorum eo pertinentium facta a Joanne

Lintzenich Mathes. Prof.

 

Tribus cubiculis usus huiusque est mathematicus

Primum in Ingressu est cubiculum novum, a D.

Frings magno sumptu inchoatum, ea meo demum peculio

ad perfectionem deductum. Exposui ego in hoc cubiculo perficiendo

Imper. 62 alb. 58 ob. 8… Habetur ibidem parva Bibliotheca

in usum Professoris Matheseos. Est ea in diversas classes dis-

posita, prout diversos habet Mathesis Tractatus. Sed nunquam

fuit in ea librorum Cathalogus: non enim adeo pretiosa est,

Vitra recipientia, qua ibidem asservantur, sunt ex meo peculio

2 Carolis aureis comparata.

Cubiculum secundum maximum et praecipuum.

Ornatum hoc est compluribus Instrumentis Mathematicis.

Instrumenta quae asservantur in scriniis

In primo Scrinio ad dextram habentur 9 Magnetes, … Microscopium

solare cum toto apparatu. Horologia solaria diversi generis complura,

sed non pretiosa… acus magneticae 6 exigui quoque valoris.

In parte inferiori eiusdem Scrinii asservantur antlia Pneumatica

cum toto apparatu, quae ex peculio meo est comparata, constatque 24

Carolis aureis, versus orientem est quadrans Cupreus, instructus

acu magnetica, eleganter elaborates, et duo marmora laevigata

sunt ibidem.

In secundi Scrinii parte prima continentur Specula, et quidem plana

2, Concava 4, convexa 3, Cylindrica 2, Multiplicantia 6.

In 2da parte habentur vitra caustica 3, quorum unum

notabilis est magnitudinis…. Prisma, et Conus. Machina

pro Camera obscura… reliqua, quae ibidem habentur, mi-

noris sunt momenti, et pretii.

In parte inferiori. Servantur lentes pro tubis astronomicis,

De quibus postea in tertii Scrinii

in 3tii Scrinii parte, 1ma sunt Instrumenta Geometrica

ex cupro eleganter elaborata, et quidem omnia, quae pertinent

ad Thecam mathematicam. Praeterea habentur circini

3, imo et 4 diversi Usus in praxis, habentur quoque 2 instru-

menta ad ducendas figuras quasvis ovales.

In parte 2da et 3tia eiusdem Scrinii sunt instrumenta

Trigonometrica, Scidelicet mensula praetoriana. Instru-

mentum Goniometricum, quadrans mensorius ex cupro

item alius ex cupro semicirculus, Baculus Jacobaeus

crux et alia ex ligno elaborata, minoris momenti et pretii

Instrumenta Trigonometica.

In 1mo Scrinio Boream versus continentur Instrumen-

ta ex cupro elaborate, quais fieri possint divisiones

circulorum, rotarum dentarum, aliarumque machi-

narum, quo sumptu et opera haec facta sint, nemo po-

terit facile aestimare.

In 2do Scrinio, quod Boream respicit, continentur

Primo Instrumenta hydrostatica, nempe: Tubi com-

municantes, et tria horum paria. 2do Recipientia vitra,

multa, variaque pro Antlia Pneumatica. 3to Machinae

hydraulicae, uti sunt fraterna caritas, fons obedientiae,

fontes salientes. 4. denique varia varii generis ad Expe-

rimenta facienda inserviantia, est et ibidem Microsco-

pium compositum.

In inferiori parte eiusdem Scrinii habetur ingens speculum

planum, et concavum machinae quodam ligneae, et

aliquot chartae, ex quibus tubi conficiuntur.

Sequitur jam apparatus Speculi concavi ingentis et

magni pretii, qua positione exhibetur tota Theoria huius

Speculi.

Sub hoc apparatu Capsulae ligneae inclusa est acus mag-

netica ingens, saliens, per circulum pariter ingentem

in gradus divisum.

Ultimum Scrinium quoad septentrionem respicit,

continet laminas cupreas, queis figurae mathema-

ticae exprimuntur… Inferius habentur eiusmodi

figurae in charta jam expressae.

In reliquiis Scriniis superioribus occidentem respicientibus,

nihil admodum pretio magno aestimabile continetur.

In 1mo enim et 2do non habentur nisi Tubi

Baro- et Thermometris inservientes… habentur

quoque aliquot Thermometra et unum baro-

metrum in lineas distinctum est.

In ultimo autem eiusdem partis Scrinio, quod destinatum est

arti Gnomonicae, asservantur omnia Instrumenta cuprea, videlicet

circuii solares, quadrantes, et Horologium Horizontale

In scriniis ex illa parte inferioribus, memoratu digniora

sunt sequentia

1. mappae geographicae grandiores et elegantiores. 2. Atlas coelestis

et terrestris. 3. Instrumenta varia cuprea reparatione

egentia. Denique Imagines, figura manuscripta et alia

minoris momenti

Instrumenta, quae asservantur in eodem

Cubiculo extra Scrinia.

1. Quatuor tubi astronomici justae magnitudinis et valoris,

quorum duo et sua habent micrometra.

2. Telescopium Neutonianum anglicanum

 3. Quadrans parvus, et magnus astronomicus, qui plus quam 300

florenit valet

4. Instrumentum goniometricum elegans et pretiosum capsula inclusum

5. Duae laternae magicae cum suo apparatu

6. Duae machinae catoptrico-dioptricae cum pluribus imagini-

bus depictis.

7. Instrumentum declinatorium

8. Sphaera armillaris

9. Tria horologia oberservationibus astronomicis faciendis inservi-

entia

10. Octo sedes cum mensa

11. Denique sunt et ibi aliquot libri mathematici, Baro et Ther-

mometra, Instrumenta lignea, quorum Ratio in tanta

copia haberi non potest.

Tertium Cubiculum est Laboratorium

Habentur autem hic

1. duo Forni, major unus, et minor alter, habentur et 2 For-

ni alii in Ingressu ad hoc Cubiculum.

2. existit et ibi antlia Pneumatica, habetur quoque Instru-

mentum mechanicum, cujus usus non parum est

proficiens

3. In Scriniis omnibus superioribus, uti et binis lateralibus

superioribus asservantur instrumenta varia pulchra

et omnis generis ad fornandum quodvis aut necessaria

aut proficua

4. In binis vero Scriniis superioribus intermediis pulchro

ordine dispositae sunt, et subscripto convexitatis aut

concavitatis valore, collocatae scutellae plus, quam

200, in quibus teruntur vitra, quae hic in ordine desideran-

tur Scutellae, habentur in Civitate apud Civem Bürgers,

qui illis quandoque utitur, tum in suum commodum,

tum etiam ne aerugine perfundentur.

5. Habentur et ibi 2 Machinae Electricae cum toto apparatu,

quarum una á me est comparata est 6 coronatiis.

 

Instrumenta alia,

quae pertinent ad Cubiculum

1. Habetur duo globorum caelestium et terrestrium

paria

2. Habetur et officina ferraría cum aliquot Instrumentis

3. per ambitus Collegii Superiores disposita sunt

Tabellae plus quam 30 in quibus depicta sunt

figurae ad explicandum in Scholis Mathesin

et physicam, quae maxima ex parte á meo Ante-

cessore, tum etiam á me ingenti labore sunt confectae.

Mercedem horum aliam expectare non possumus,

quam quae datur in Coelis.

Istud tamen jure mihi videor rogare, videlicet,

ut pecunia ex meo peculio in Instrumenta mathe-

matica impensa, mihi restituatur a futuro

Cubiculi Domino, est autem illa pecunia per

Specificationem recensita et notata.